previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nuntius Chorus
Effare casus, iuvenis, Herculeos precor
voltuque quonam tulerit Alcides necem.

Nunt.
Quo nemo vitam.

Chor.
Laetus adeone ultimos
1610invasit ignes?

Nvnt.
Esse iam flammas nihil
ostendit ille. quid sub hoc mundo Hercules
immune vinci liquit? en domita omnia.

Chor.
Inter vapores quis fuit forti locus?

Nvnt.
Quod unum in orbe vicerat nondum malum,
1615et flamma victa est; haec quoque accessit feris:
inter labores ignis Herculeos abit.

Chor.
Edissere agedum, flamma quo victa est modo?

Nvnt.
Vt omnis Oeten maesta corripuit manus,
[p. 380] huic fagus umbras perdit et toto iacet
1620succisa trunco, flectit hic pinum ferox
astris minantem et nube de media vocat:
ruitura cautem movit et silvam tulit
secum minorem, ut Chaonis quondam loquax:
stat vasta late quercus et Phoebum vetat
1625ultraque totum porrigit ramos nemus;
gemit illa multo volnere impresso minax
frangitque cuneos, resilit incussus chalybs
volnusque ferrum patitur et rigidum est parum.
commota tandem cum cadens latam sui
1630duxit ruinam, protinus radios locus
admisit omnis: sedibus pulsae suis
volucres pererrant nemore succiso diem
quaeruntque lassis garrulae pinnis domus.
iamque omnis arbor sonuit et sacrae quoque
1635sensere quercus horridam ferro manum
nullique priscum profuit luco decus;
aggeritur omnis silva et alternae trabes
in astra tollunt Herculi angustum rogum:
raptura flammas pinus et robur tenax
1640et brevior ilex. alba sed complet rogum
populea silva, frontis Herculeae decus.
[p. 381] at ille, ut ingens nemore sub Nasamonio
aegro reclinis pectore immugit leo,
fertur: quis illum credat ad flammas rapi?
1645voltus petentis astra, non ignes erat,
ut pressit Oeten ac suis oculis rogum
lustravit omnem, fregit impositus trabes.
arcus poposcit, 'accipe haec' inquit, 'sate
Poeante, dona, hoc munus Alcidae cape.
1650has hydra sensit, his iacent Stymphalides
et quicquid aliud eminus vici malum.
victrice felix, iuvenis, has numquam irritas
mittes in postem; sive de media voles
auferre volucres nube, descendent aves
1655et certa praedae tela de caelo fluent,
nec fallet umquam dexteram hic arcus tuam:
librare tela didicit et certam dare
fugam sagittis, ipsa non fallunt iter
emissa nervo tela: tu tantum precor
1660accommoda ignes et facem extremam mihi.
hic nodus' inquit 'nulla quem cepit manus,
mecum per ignes flagret; hoc telum Herculem
tantum sequetur, hoc quoque acciperes' ait
'si ferre posses, adiuvet domini rogum.'
1665tum rigida secum spolia Nemeaei mali
arsura poscit; latuit in spolio rogus.
[p. 382] ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor
cuiquam remisit, mater in luctum furens
diduxit avidum pectus atque utero tenus
1670exerta vastos ubera in planctus ferit.
superosque et ipsum vocibus pulsans Iovem
implevit omnem voce feminea locum.
'deforme letum, mater, Herculeum facis,
compesce lacrimas' inquit, 'introrsus dolor
1675femineus abeat; Iuno cur laetum diem
te flente ducat? paelicis gaudet suae
spectare lacrimas, comprime infirmum iecur,
mater: nefas est ubera atque uterum tibi
laniare, qui me genuit.' et dirum fremens,
1680qualis per urbes duxit Argolicas canem,
cum victor Erebi Dite contempto redit
tremente fato, talis incubuit rogo.
quis sic triumphans laetus in curru stetit
victor? quis illo gentibus voltu dedit
1685leges tyrannus? quanta pax habitum tulit!
haesere lacrimae, cecidit impulsus dolor
nobis quoque ipsis, nemo periturum ingemit:
iam flere pudor est; ipsa quam sexus iubet
maerere,, siccis haesit Alcmene genis
1690stetitque nato paene iam similis parens.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: